Arcam de lignis Setim facies, quae Hebraice dicitur beron. Et nota quod Moyses hoc ordine narrat primo de his quae fecerunt in tabernaculo, secundo de tabernaculo, tertio de atrio. Josephus vero econtra: ille, secundum ordinem compositionis; iste secundum ordinem collocationis. Longitudo arcae habebat duos cubitos, et semissem; latitudo similiter cubitum et dimidium. Et intelligitur cubitus humanus, non geometricus. Quod apparet in altari Lateranensi, infra quod dicitur esse arca. Etiam hic Josephus vocat cubitum duos palmos. Et dicitur arca non habuisse pedes, et deaurata est intus et foris auro mundissimo. Et facta est supra corona aurea, ad modum scilicet labii quod in mensis et scacariis fieri solet. Per utrumque latus longitudinis bini erant circuli aurei totum lignum penetrantes, et per eos vectes de lignis Setim deaurati mittebantur, quibus arca ferebatur, nec unquam extrahebantur. In qua postea posita est testificatio, id est tabulae in quibus scriptum erat testamentum. Tamen quaeque ibi reposita testimonia dici possunt. Posita est ibi urna aurea plena manna, in testificationem quod panem dedisset eis de coelo. Tabulae, in testificationem quod legem naturalem sopitam in cordibus suscitaverat in scripto. Virga Aaron, in testimonium quod omnis potestas a Domino Deo est. Deuteronomium, in testimonium pacti quod dixerant, omnia, quaecunque dixerit nobis Dominus, faciemus. Ob hoc dicta est arca testamenti, vel testimonii. Ob hoc etiam tabernaculum testimonii dictum est; et ideo etiam quia causae prae foribus ejus agebantur.